Mosaico decorativo

Talált 969 Eredmények: Dicit

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum pro eo quod non audistis verba mea (Liber Ieremiae 25, 8)

  • cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 12)

  • quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israël sume calicem vini furoris hujus de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te (Liber Ieremiae 25, 15)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos (Liber Ieremiae 25, 27)

  • cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum bibentes bibetis (Liber Ieremiae 25, 28)

  • quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 25, 29)

  • pervenit sonitus usque ad extrema terræ quia judicium Domino cum gentibus judicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus (Liber Ieremiae 25, 31)

  • hæc dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ (Liber Ieremiae 25, 32)

  • hæc dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Juda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum (Liber Ieremiae 26, 2)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis (Liber Ieremiae 26, 4)

  • Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum (Liber Ieremiae 26, 18)

  • hæc dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo (Liber Ieremiae 27, 2)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina