Talált 2064 Eredmények: Deus benedictionem gratiam promissionem

  • ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham (Liber Genesis 26, 24)

  • det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini (Liber Genesis 27, 28)

  • qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam (Liber Genesis 27, 35)

  • at ille subiunxit juste vocatum est nomen ejus Jacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem (Liber Genesis 27, 36)

  • cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque hejulatu magno fleret (Liber Genesis 27, 38)

  • Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum (Liber Genesis 28, 3)

  • videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem præcepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan (Liber Genesis 28, 6)

  • et Dominum innixum scalæ dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo (Liber Genesis 28, 13)

  • vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum (Liber Genesis 28, 20)

  • pro quo ait Raël conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim (Liber Genesis 30, 8)

  • et exaudivit Deus preces ejus concepitque et peperit filium quintum (Liber Genesis 30, 17)

  • et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar (Liber Genesis 30, 18)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina