Talált 2064 Eredmények: Deus benedictionem gratiam promissionem

  • dixitque Jacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ et benefaciam tibi (Liber Genesis 32, 9)

  • levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo (Liber Genesis 33, 5)

  • quænam sunt inquit istæ turmæ quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo (Liber Genesis 33, 8)

  • dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius (Liber Genesis 33, 10)

  • et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens (Liber Genesis 33, 11)

  • respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei (Liber Genesis 33, 15)

  • sed et Sychem ad patrem et ad fratres ejus ait inveniam gratiam coram vobis et quæcumque statueritis dabo (Liber Genesis 34, 11)

  • interea locutus est Deus ad Jacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum (Liber Genesis 35, 1)

  • ædificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum (Liber Genesis 35, 7)

  • apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriæ benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)

  • dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur (Liber Genesis 35, 11)

  • ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina