Mosaico decorativo

Talált 3943 Eredmények: Deus Israel

  • non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israël hii sunt Israël (Epistula ad Romanos 9, 6)

  • quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum (Epistula ad Romanos 9, 22)

  • Esajas autem clamat pro Israël si fuerit numerus filiorum Israël tamquam harena maris reliquiæ salvæ fient (Epistula ad Romanos 9, 27)

  • Israël vero sectans legem justitiæ in legem justitiæ non pervenit (Epistula ad Romanos 9, 31)

  • quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris (Epistula ad Romanos 10, 9)

  • sed dico numquid Israël non cognovit primus Moses dicit ego ad æmulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam (Epistula ad Romanos 10, 19)

  • ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (Epistula ad Romanos 11, 1)

  • non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem (Epistula ad Romanos 11, 8)

  • si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat (Epistula ad Romanos 11, 21)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina