Talált 3943 Eredmények: Deus Israel
Jesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob non est Deus mortuorum sed viventium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israël (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israël est descendat nunc de cruce et credemus ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
quod ergo Deus junxit homo non separet (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis (Evangelium secundum Marcum 12, 27)
Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est (Evangelium secundum Marcum 12, 29)