Talált 1904 Eredmények: Deus Ducibus
et dedisti mulieres eorum in prædam et filias eorum in captivitatem et omnem prædam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quæso te Domine Deus meus mihi viduæ (Liber Iudith 9, 3)
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi (Liber Iudith 9, 10)
Deus cælorum creator aquarum et dominus totius creaturæ exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia præsumentem (Liber Iudith 9, 17)
et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius præter te (Liber Iudith 9, 19)
nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum (Liber Iudith 10, 8)
et sancta Domini sui quæ præcepit Deus non contingi in frumento vino et oleo hæc cogitaverunt inpendere et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere ergo quoniam hæc faciunt certum est quod in perditione dabuntur (Liber Iudith 11, 12)
et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi (Liber Iudith 11, 17)
et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris (Liber Iudith 11, 20)
et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra (Liber Iudith 11, 21)
et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)
dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)
cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis ejus et ait confirma me Domine Deus Israël in hac hora (Liber Iudith 13, 9)