Talált 1538 Eredmények: Dei
jubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quærant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras (Liber I Samuelis 16, 16)
igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus (Liber I Samuelis 16, 23)
et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israël quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 26)
nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 36)
dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)
non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps (Liber I Samuelis 18, 9)
post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suæ David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam (Liber I Samuelis 18, 10)
et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama (Liber I Samuelis 19, 23)
respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in prœlium (Liber I Samuelis 29, 9)
et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et præfinitum et quasi lex in Israël usque ad diem hanc (Liber I Samuelis 30, 25)
surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Juda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam (Liber II Samuelis 6, 2)
cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Hajo præcedebat arcam (Liber II Samuelis 6, 4)