Talált 688 Eredmények: Coram
tunc dixit eis occulte benedicite Deum cæli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam (Liber Thobis 12, 6)
convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam (Liber Thobis 13, 8)
si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universæ terræ (Liber Iudith 5, 25)
et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram omnibus satellitibus ejus et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes (Liber Iudith 7, 10)
placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne et coram pueris ejus et mirabantur ad sapientiam ejus et dicebant alter ad alterum (Liber Iudith 11, 18)
et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in jucunditate quoniam gratiam invenisti coram me (Liber Iudith 12, 17)
et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus (Liber Iudith 12, 19)
tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et præfectis provinciarum coram se (Liber Esther 1, 3)
ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde (Liber Esther 1, 11)
et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite ejus fecitque eam regnare in loco Vasthi (Liber Esther 2, 17)
quæsitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege (Liber Esther 2, 23)
mense primo cujus vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quæ hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar (Liber Esther 3, 7)