Talált 11555 Eredmények: Ad
tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus (Prophetia Malachiae 3, 16)
ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quæ non relinquet eis radicem et germen (Prophetia Malachiae 4, 1)
mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israël præcepta et judicia (Prophetia Malachiae 4, 4)
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate (Prophetia Malachiae 4, 6)
Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon (Evangelium secundum Matthaeum 1, 4)
Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud (Evangelium secundum Matthaeum 1, 14)
omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)
Joseph autem vir ejus cum esset justus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam (Evangelium secundum Matthaeum 1, 19)
hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 1, 22)
dicentes ubi est qui natus est rex Judæorum vidimus enim stellam ejus in oriente et venimus adorare eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 2)
et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 8)
et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)