Talált 11555 Eredmények: Ad
quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitæ et advenæ et pupillo et viduæ ut comedant intra portas tuas et saturentur (Liber Deuteronomii 26, 12)
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (Liber Deuteronomii 26, 13)
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 27, 9)
hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Jordane transmisso Symeon Levi Judas Isachar Joseph et Beniamin (Liber Deuteronomii 27, 12)
et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim (Liber Deuteronomii 27, 13)
et pronuntiabunt Levitæ dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce (Liber Deuteronomii 27, 14)
maledictus qui pervertit judicium advenæ pupilli et viduæ et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 19)
venientque super te universæ benedictiones istæ et adprehendent te si tamen præcepta ejus audieris (Liber Deuteronomii 28, 2)
dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua (Liber Deuteronomii 28, 7)
ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos (Liber Deuteronomii 28, 14)
quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata ejus et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istæ et adprehendent te (Liber Deuteronomii 28, 15)
mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quæ facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me (Liber Deuteronomii 28, 20)