Mosaico decorativo

Talált 5674 Eredmények: Absalom Autem David

  • quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David (Liber I Regum 1, 37)

  • descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)

  • audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo jamque convivium finitum erat sed et Joab audita voce tubæ ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis (Liber I Regum 1, 41)

  • responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)

  • Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris (Liber I Regum 1, 50)

  • dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur (Liber I Regum 1, 52)

  • adpropinquaverant autem dies David ut moreretur præcepitque Salomoni filio suo dicens (Liber I Regum 2, 1)

  • sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui (Liber I Regum 2, 7)

  • tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quæ facias ei deducesque canos ejus cum sanguine ad infernum (Liber I Regum 2, 9)

  • dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David (Liber I Regum 2, 10)

  • dies autem quibus regnavit David super Israël quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus (Liber I Regum 2, 11)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina