Talált 5674 Eredmények: Absalom Autem David
erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam (Liber I Regum 1, 4)
Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent (Liber I Regum 1, 5)
nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom (Liber I Regum 1, 6)
Sadoc vero sacerdos et Banajas filius Jojadæ et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia (Liber I Regum 1, 8)
Nathan autem prophetam et Banajam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit (Liber I Regum 1, 10)
dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat (Liber I Regum 1, 11)
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)
ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei (Liber I Regum 1, 15)
mactavit boves et pinguja quæque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Joab principem militiæ Salomonem autem servum tuum non vocavit (Liber I Regum 1, 19)
et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum (Liber I Regum 1, 28)
submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in æternum (Liber I Regum 1, 31)
dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege (Liber I Regum 1, 32)