Talált 4262 Eredmények: ív
tamen quæ sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur (Epistula I ad Corinthios 14, 7)
si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotæ aut infideles nonne dicent quod insanitis (Epistula I ad Corinthios 14, 23)
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi (Epistula I ad Corinthios 15, 8)
sive enim ego sive illi sic prædicamus et sic credidistis (Epistula I ad Corinthios 15, 11)
et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur (Epistula I ad Corinthios 15, 22)
insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur (Epistula I ad Corinthios 15, 36)
factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem (Epistula I ad Corinthios 15, 45)
Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiæ Dei quæ est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaja (Epistula II ad Corinthios 1, 1)
sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quæ operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur (Epistula II ad Corinthios 1, 6)
non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quæ facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tæderet nos etiam vivere (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus (Epistula II ad Corinthios 3, 3)