Talált 12906 Eredmények: Ut
Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. (Liber Iob 2, 10)
Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. (Liber Iob 2, 11)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. (Liber Iob 2, 12)
et locutus est: (Liber Iob 3, 2)
Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. (Liber Iob 3, 6)
Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? (Liber Iob 3, 11)
aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ; (Liber Iob 3, 15)
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. (Liber Iob 3, 16)
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: (Liber Iob 4, 1)
Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es. (Liber Iob 4, 5)
Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? (Liber Iob 4, 7)
Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? (Liber Iob 4, 17)