Talált 12906 Eredmények: Ut
aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem? (Liber Iob 6, 6)
Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)
Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. (Liber Iob 6, 10)
Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? (Liber Iob 6, 11)
Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. (Liber Iob 6, 15)
Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo. (Liber Iob 6, 17)
Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt. (Liber Iob 6, 18)
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. (Liber Iob 7, 1)
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, (Liber Iob 7, 2)
Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. (Liber Iob 7, 5)
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. (Liber Iob 7, 7)
Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Liber Iob 7, 9)