Talált 25898 Eredmények: Um
Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. (Liber Genesis 32, 16)
Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? (Liber Genesis 32, 17)
Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. (Liber Genesis 32, 19)
Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. (Liber Genesis 32, 20)
Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (Liber Genesis 32, 21)
Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. (Liber Genesis 32, 22)
mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. (Liber Genesis 32, 24)
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. (Liber Genesis 32, 25)
Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. (Liber Genesis 32, 26)
At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? (Liber Genesis 32, 28)
Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 29)
Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. (Liber Genesis 32, 30)