Talált 25898 Eredmények: Um
Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. (Epistula I ad Corinthios 15, 33)
et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. (Epistula I ad Corinthios 15, 37)
Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. (Epistula I ad Corinthios 15, 38)
Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)
Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. (Epistula I ad Corinthios 15, 40)
Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: (Epistula I ad Corinthios 15, 41)
sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. (Epistula I ad Corinthios 15, 42)
seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: (Epistula I ad Corinthios 15, 44)
Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. (Epistula I ad Corinthios 15, 45)
Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 51)
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)