Talált 25898 Eredmények: Um
Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? (Epistula I ad Corinthios 15, 12)
Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. (Epistula I ad Corinthios 15, 13)
invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, (Epistula I ad Corinthios 15, 20)
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. (Epistula I ad Corinthios 15, 21)
Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. (Epistula I ad Corinthios 15, 25)
Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. (Epistula I ad Corinthios 15, 27)
Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 28)
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)