Talált 25898 Eredmények: Um
Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. (Epistula I ad Corinthios 14, 30)
et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. (Epistula I ad Corinthios 14, 32)
Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. (Epistula I ad Corinthios 14, 33)
An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 40)
Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, (Epistula I ad Corinthios 15, 1)
Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: (Epistula I ad Corinthios 15, 4)
novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. (Epistula I ad Corinthios 15, 8)
Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. (Epistula I ad Corinthios 15, 9)
Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: (Epistula I ad Corinthios 15, 10)