Talált 25898 Eredmények: Um
Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. (Epistula ad Romanos 16, 13)
Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. (Epistula ad Romanos 16, 14)
Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. (Epistula ad Romanos 16, 15)
Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. (Epistula ad Romanos 16, 18)
Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 24)
Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti (Epistula ad Romanos 16, 25)
(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, (Epistula ad Romanos 16, 26)
soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 27)
ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. (Epistula I ad Corinthios 1, 2)
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: (Epistula I ad Corinthios 1, 6)