Mosaico decorativo

Talált 1457 Eredmények: Terra Gentes

  • Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)

  • Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris. (Liber Isaiae 55, 9)

  • Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. (Liber Isaiae 60, 3)

  • Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. (Liber Isaiae 60, 12)

  • Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. (Liber Isaiae 60, 18)

  • Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis. (Liber Isaiae 61, 7)

  • Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)

  • Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. (Liber Isaiae 62, 2)

  • Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. (Liber Isaiae 62, 4)

  • et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. (Liber Isaiae 62, 7)

  • sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ; a facie tua gentes turbarentur. (Liber Isaiae 64, 2)

  • in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. (Liber Isaiae 65, 16)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina