Encontrados 1457 resultados para: Terra Gentes
Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)
Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris. (Liber Isaiae 55, 9)
Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. (Liber Isaiae 60, 3)
Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. (Liber Isaiae 60, 12)
Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. (Liber Isaiae 60, 18)
Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis. (Liber Isaiae 61, 7)
Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)
Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. (Liber Isaiae 62, 2)
Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. (Liber Isaiae 62, 4)
et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. (Liber Isaiae 62, 7)
sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ; a facie tua gentes turbarentur. (Liber Isaiae 64, 2)
in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. (Liber Isaiae 65, 16)