Talált 20371 Eredmények: Re
Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, (Liber Exodus 32, 15)
et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. (Liber Exodus 32, 16)
Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio. (Liber Exodus 32, 18)
Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis : (Liber Exodus 32, 19)
arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. (Liber Exodus 32, 20)
Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ? (Liber Exodus 32, 21)
Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum : (Liber Exodus 32, 22)
Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. (Liber Exodus 32, 24)
et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : (Liber Exodus 32, 26)
quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. (Liber Exodus 32, 27)
Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. (Liber Exodus 32, 29)
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. (Liber Exodus 32, 30)