Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, (Liber Exodus 32, 15)

  • et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. (Liber Exodus 32, 16)

  • Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio. (Liber Exodus 32, 18)

  • Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis : (Liber Exodus 32, 19)

  • arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. (Liber Exodus 32, 20)

  • Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ? (Liber Exodus 32, 21)

  • Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum : (Liber Exodus 32, 22)

  • Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. (Liber Exodus 32, 24)

  • et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : (Liber Exodus 32, 26)

  • quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. (Liber Exodus 32, 27)

  • Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. (Liber Exodus 32, 29)

  • Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. (Liber Exodus 32, 30)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina