Talált 20371 Eredmények: Re
Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)
inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit. (Liber Exodus 31, 17)
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. (Liber Exodus 32, 1)
Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. (Liber Exodus 32, 2)
Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. (Liber Exodus 32, 3)
Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. (Liber Exodus 32, 4)
Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est. (Liber Exodus 32, 5)
Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. (Liber Exodus 32, 6)
Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. (Liber Exodus 32, 8)
Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. (Liber Exodus 32, 12)
Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. (Liber Exodus 32, 13)
Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. (Liber Exodus 32, 14)