Mosaico decorativo

Talált 5483 Eredmények: Rat

  • tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)

  • Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)

  • Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. (Liber Genesis 39, 22)

  • Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)

  • Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus), (Liber Genesis 40, 2)

  • misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. (Liber Genesis 40, 3)

  • At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)

  • et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. (Liber Genesis 40, 17)

  • Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. (Liber Genesis 40, 20)

  • devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, (Liber Genesis 41, 4)

  • et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Liber Genesis 41, 8)

  • iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum: (Liber Genesis 41, 10)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina