Talált 5483 Eredmények: Rat
et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis: (Apocalypsis Ioannis 18, 16)
Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ. (Apocalypsis Ioannis 19, 10)
Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19, 13)
et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 21)
Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. (Apocalypsis Ioannis 21, 2)
Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. (Apocalypsis Ioannis 21, 6)
Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. (Apocalypsis Ioannis 21, 8)
Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. (Apocalypsis Ioannis 21, 18)
et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus: Deum adora. (Apocalypsis Ioannis 22, 9)
Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis. (Apocalypsis Ioannis 22, 17)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Apocalypsis Ioannis 22, 21)