Encontrados 5483 resultados para: Rat
tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)
Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)
Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. (Liber Genesis 39, 22)
Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)
Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus), (Liber Genesis 40, 2)
misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. (Liber Genesis 40, 3)
At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)
et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. (Liber Genesis 40, 17)
Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. (Liber Genesis 40, 20)
devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, (Liber Genesis 41, 4)
et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Liber Genesis 41, 8)
iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum: (Liber Genesis 41, 10)