Talált 478 Eredmények: Noc
propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: (Liber Deuteronomii 21, 8)
tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus. (Liber Deuteronomii 21, 9)
Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, (Liber Deuteronomii 23, 10)
Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, (Liber Deuteronomii 24, 12)
Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 25)
et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. (Liber Deuteronomii 28, 66)
Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse. (Liber Deuteronomii 33, 17)
Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. (Liber Iosue 1, 8)
Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram. (Liber Iosue 2, 2)
Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies. (Liber Iosue 3, 1)
et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. (Liber Iosue 4, 3)
Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, (Liber Iosue 6, 12)