Talált 478 Eredmények: Noc
Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. (Liber Numeri 24, 8)
Ruben primogenitus Israël: hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum: (Liber Numeri 26, 5)
liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)
qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)
quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens. (Liber Deuteronomii 9, 9)
Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis, (Liber Deuteronomii 9, 11)
Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis: (Liber Deuteronomii 9, 18)
Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus: (Liber Deuteronomii 9, 25)
Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. (Liber Deuteronomii 10, 10)
et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum: (Liber Deuteronomii 14, 15)
onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem. (Liber Deuteronomii 14, 18)
Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. (Liber Deuteronomii 16, 1)