Mosaico decorativo

Löydetty 478 Tulokset: Noc

  • propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: (Liber Deuteronomii 21, 8)

  • tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus. (Liber Deuteronomii 21, 9)

  • Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, (Liber Deuteronomii 23, 10)

  • Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, (Liber Deuteronomii 24, 12)

  • Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 25)

  • et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. (Liber Deuteronomii 28, 66)

  • Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse. (Liber Deuteronomii 33, 17)

  • Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. (Liber Iosue 1, 8)

  • Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram. (Liber Iosue 2, 2)

  • Igitur Josue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies. (Liber Iosue 3, 1)

  • et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. (Liber Iosue 4, 3)

  • Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, (Liber Iosue 6, 12)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina