Talált 222 Eredmények: Mot
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis: (Apocalypsis Ioannis 6, 12)
et cælum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt: (Apocalypsis Ioannis 6, 14)
Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus. (Apocalypsis Ioannis 8, 5)
Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli. (Apocalypsis Ioannis 11, 13)
Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)
Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. (Apocalypsis Ioannis 16, 18)