Talált 222 Eredmények: Mot
Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. (Liber Ecclesiasticus 13, 25)
Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. (Liber Ecclesiasticus 48, 21)
Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. (Liber Isaiae 6, 4)
Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)
In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. (Liber Isaiae 19, 16)
Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ; (Liber Isaiae 24, 19)
eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis. (Liber Isaiae 29, 6)
A Dan auditus est fremitus equorum ejus ; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ; urbem et habitatores ejus. (Liber Ieremiae 8, 16)
Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. (Liber Ieremiae 10, 22)
Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo: ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ. (Liber Ieremiae 34, 17)
a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, (Liber Ieremiae 47, 3)
A voce ruinæ eorum commota est terra ; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus. (Liber Ieremiae 49, 21)