Talált 222 Eredmények: Mot
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: (Epistula ad Colossenses 1, 1)
Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)
et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)
Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)
Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 1)
Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. (Epistula I ad Timotheum 1, 2)
Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, (Epistula I ad Timotheum 1, 18)
O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, (Epistula I ad Timotheum 6, 20)
Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. (Epistula II ad Timotheum 1, 2)
Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, (Epistulam ad Philemonem 1, 1)
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. (Epistula ad Hebraeos 13, 23)