Mosaico decorativo

Talált 681 Eredmények: Illis

  • Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. (Liber I Maccabaeorum 14, 13)

  • Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 30)

  • Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia: (Liber I Maccabaeorum 14, 32)

  • Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)

  • sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. (Liber I Maccabaeorum 15, 31)

  • Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 5)

  • et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)

  • Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)

  • et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. (Liber II Maccabaeorum 2, 23)

  • Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina