Gefunden 681 Ergebnisse für: Illis
Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 30)
Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia: (Liber I Maccabaeorum 14, 32)
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. (Liber I Maccabaeorum 15, 31)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 5)
et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)
Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. (Liber II Maccabaeorum 2, 23)
Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)
Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)