Talált 681 Eredmények: Illis
et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 20)
Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 8, 23)
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. (Liber II Maccabaeorum 10, 38)
Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem. (Liber II Maccabaeorum 11, 25)
et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio. (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri: (Liber II Maccabaeorum 12, 36)
Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. (Liber II Maccabaeorum 13, 3)
Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem: (Liber II Maccabaeorum 15, 4)
Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis. (Liber II Maccabaeorum 15, 38)
ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. (Liber Proverbiorum 22, 21)
Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. (Liber Sapientiae 1, 14)
Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. (Liber Sapientiae 6, 14)