Mosaico decorativo

Talált 2668 Eredmények: Deus Jerusalem

  • Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. (Liber Isaiae 56, 8)

  • Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. (Liber Isaiae 57, 21)

  • Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. (Liber Isaiae 60, 1)

  • Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. (Liber Isaiae 60, 19)

  • Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)

  • Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. (Liber Isaiae 62, 1)

  • Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. (Liber Isaiae 62, 5)

  • Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, (Liber Isaiae 62, 6)

  • et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. (Liber Isaiae 62, 7)

  • A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. (Liber Isaiae 64, 4)

  • Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. (Liber Isaiae 64, 10)

  • Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis ; ecce servi mei bibent, et vos sitietis ; (Liber Isaiae 65, 13)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina