Encontrados 2668 resultados para: Deus Jerusalem
Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. (Liber Isaiae 56, 8)
Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. (Liber Isaiae 57, 21)
Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. (Liber Isaiae 60, 1)
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. (Liber Isaiae 60, 19)
Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)
Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. (Liber Isaiae 62, 1)
Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. (Liber Isaiae 62, 5)
Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, (Liber Isaiae 62, 6)
et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. (Liber Isaiae 62, 7)
A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. (Liber Isaiae 64, 4)
Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. (Liber Isaiae 64, 10)
Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis ; ecce servi mei bibent, et vos sitietis ; (Liber Isaiae 65, 13)