Talált 250 Eredmények: in Spiritu Sancto

  • In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)

  • Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)

  • Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 6)

  • Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)

  • Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)

  • Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)

  • Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)

  • Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum (Evangelium secundum Ioannem 11, 33)

  • Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)

  • quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies”. (Actus Apostolorum 1, 5)

  • sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae”. (Actus Apostolorum 1, 8)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina