Talált 250 Eredmények: in Spiritu Sancto

  • et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis. (Actus Apostolorum 2, 4)

  • “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; (Actus Apostolorum 2, 17)

  • et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt. (Actus Apostolorum 2, 18)

  • Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “Principes populi et seniores, (Actus Apostolorum 4, 8)

  • qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Actus Apostolorum 4, 25)

  • Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)

  • Dixit autem Petrus: “Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri? (Actus Apostolorum 5, 3)

  • considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; (Actus Apostolorum 6, 3)

  • Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum, (Actus Apostolorum 6, 5)

  • Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos. (Actus Apostolorum 7, 51)

  • Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei (Actus Apostolorum 7, 55)

  • Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 9, 17)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina