Talált 250 Eredmények: in Spiritu Sancto
Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)
Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)
Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)
“Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 3)
Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)
Ait illis: “Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 43)
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 15)
Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Marcum 1, 8)
Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit (Evangelium secundum Marcum 1, 23)
Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “Quid ista cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Marcum 2, 8)