Talált 250 Eredmények: in Spiritu Sancto
Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, (Evangelium secundum Marcum 5, 2)
Et ingemiscens spiritu suo ait: “Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 12)
Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth (Evangelium secundum Lucam 1, 41)
Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: (Evangelium secundum Lucam 1, 67)
Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel. (Evangelium secundum Lucam 1, 80)
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. (Evangelium secundum Lucam 2, 26)
Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, (Evangelium secundum Lucam 2, 27)
respondit Ioannes dicens omnibus: “Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto (Evangelium secundum Lucam 4, 1)