1. Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra.

2. Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos.

3. Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est.

4. Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

5. Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.

6. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,

7. in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis.

8. Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum.

9. Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.





“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina