1. LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?

2. Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.

3. Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.

4. NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “Non requiret; non est Deus”.

5. Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.

6. Dixit enim in corde suo: “Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo”.

7. PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.

8. Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.

9. SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.

10. Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.

11. Dixit enim in corde suo: “Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem”. -

12. COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.

13. Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “Non requires”.

14. RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.

15. SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.

16. Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.

17. TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam

18. iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.





“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina