pronađen 25898 Rezultati za: Um
si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, (Liber Leviticus 25, 52)
quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. (Liber Leviticus 25, 53)
Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. (Liber Leviticus 25, 54)
Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti. (Liber Leviticus 25, 55)
Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)
Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 26, 2)
et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. (Liber Leviticus 26, 4)
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)
Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. (Liber Leviticus 26, 8)
Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. (Liber Leviticus 26, 9)
Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. (Liber Leviticus 26, 10)
Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. (Liber Leviticus 26, 11)