Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, (Liber Leviticus 25, 52)

  • quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. (Liber Leviticus 25, 53)

  • Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. (Liber Leviticus 25, 54)

  • Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti. (Liber Leviticus 25, 55)

  • Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)

  • Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 26, 2)

  • et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. (Liber Leviticus 26, 4)

  • Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)

  • Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. (Liber Leviticus 26, 8)

  • Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. (Liber Leviticus 26, 9)

  • Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. (Liber Leviticus 26, 10)

  • Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. (Liber Leviticus 26, 11)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina