pronađen 25898 Rezultati za: Um
Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. (Liber Genesis 1, 16)
et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 18)
Et factum est vespere et mane, dies quartus. (Liber Genesis 1, 19)
Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 21)
Et factum est vespere et mane, dies quintus. (Liber Genesis 1, 23)
Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 24)
Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum, (Liber Genesis 1, 25)
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. (Liber Genesis 1, 27)
et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 30)
Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. (Liber Genesis 1, 31)
Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. (Liber Genesis 2, 1)
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. (Liber Genesis 2, 2)