Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: (Liber Leviticus 25, 21)

  • seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. (Liber Leviticus 25, 22)

  • Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: (Liber Leviticus 25, 23)

  • Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, (Liber Leviticus 25, 26)

  • computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 27)

  • Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. (Liber Leviticus 25, 28)

  • Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. (Liber Leviticus 25, 29)

  • Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. (Liber Leviticus 25, 30)

  • Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. (Liber Leviticus 25, 31)

  • Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi: (Liber Leviticus 25, 32)

  • si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. (Liber Leviticus 25, 33)

  • Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. (Liber Leviticus 25, 34)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina