Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum. (Liber Exodus 15, 6)

  • Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. (Liber Exodus 15, 9)

  • Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)

  • Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. (Liber Exodus 15, 12)

  • Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum. (Liber Exodus 15, 13)

  • Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. (Liber Exodus 15, 17)

  • Dominus regnabit in æternum et ultra. (Liber Exodus 15, 18)

  • Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus. (Liber Exodus 15, 19)

  • Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)

  • quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare. (Liber Exodus 15, 21)

  • Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. (Liber Exodus 15, 23)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina